ADITU

ADITU
ADITU
frequenti sepulhra honorandi ritus, memoratur eidem Capitolino ibid. c. 3. Tantum honoris Magistris suis detulit. ut imagines corum aureas in Larario haberet, ac sepulchra eorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. Ita membranae Palatinae atque tria haec verba propria iuris monumentorum, itus, aditus, ambitus. Hinc illa in titulis sepulchorum incidi solita: Itu, aditu, ambitu, coronare, sacrificare etc. Et, itu, ambitu, sacrisicium faciendi. Item itum, aditum, ambitum, coronare, vesci, mortuum atque ossa inferre ut liceat. In aliis, huic monumento iter, aditus, ambitus, debetur ex sententia Erotis Aug. Lib. Et in alio, Ad hoc sepulchrum itum, aditum, omni tempore permissitm est, ab Q. Epitynchano. Nempe frequenti aditu, veteres monumenta eorum honorabant, quos in vita habuerant caros, iisque sacrificabant, et rosis ac floribus ornabant. Propert. l. 2. Eleg. 13.
----- ------ ------ Memento
Hoc iter ad lapides saepe venire meos, etc.
Hinc libetrtos ingratos aditu etiam, ac accessu sui sepulchri prohibebant, ita in titulo caventes: Sibi et suis Libertis libertabusque et posteris eorum, exceptô Hermete Libertô, quem veto propter delicta sua aditum, ambitu, ne ullum accessum habeat in hôc monumentô. Salmaf. ad Capitolin. loc. cit. De Aditu templorum apud Gentiles sic Octavius Minuc. Felic. quaedam fana semel annô adire permittunt. quaedam in totum nesas visere. Est quô viro non licet, et nonnulla absque feminis sacra sunt? etiam servo quibusdam ceremoniis interesse piaculare hagitium est. Et quidem Cereris et Proserpinae fanum viris semel tantum quotannis licuisse ingredi, Pausanias Arcadicis tradit. Idem Boeoticis Dindymenae matris sacrarium μιᾷ ἐφ᾿ ἑκάςτων ἐτῶν ἡμέρᾳ, uno solum singulis annis die, aperiri solitum ait; quod et de Eurynomes fano ibidem legas. at templum apud Eleos Plutonis, licet quotannis semel aperiretur, a nemine tainen, nisi sacrisieulo, adiri fas erat, Idem Eliacts: uti nec aedes prisca Neptuni Equestris, iuxta montem Alesium, de qua eundem in Arcadicis iterum vide. Porro vivis adirt nefas erat templum Bonae Deae, Cereris, Vestae. Et quidem a Bonae Deae etiam masculae picturae, Cereris, canes quoque mares exclusi. Vestae sacra interdiu viris permissum visere, sed in iis pernoctare capitale. Feminae contra aditu Herculei fani, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. Silvani item, apud Catonem de Re Rust. c. 83. prohibitae sunt. Nec ad eiusdem Herculis sacra servi admissi, Val. Max. l. 1. c. 1. etc. vide Wowerium coeterosque ad Minucium, ut et hic passim. Graeci προσιέναι τοῖς ἱεροῖς, φοιτᾶν τοῖς ἱεροῖς et εἰς τὰ ἱερὰ, hoc dixêre. Sed et de Diis, adire M. Tullius, Ad Deivos adeunto caste, Nempe, quia corum simulacra vener abilibus obsequiis adibantur, ut ait Arnobius adv. Gentes l. 1. An quia Supplicum more? Dicuntur enim proprie supplices adire eos, quibus supplicant; Graece hinc ἱκέται dicti ἀπὸ τȏυ ἱκεςθαι. Vide Desid. Heraldum Animadversion. ad. Arnobii locum p. 30. ut et paulo post, ubi verbum adorare quoque quasi or are a, precari a, feu adprecari Graece προσεύχεςθαι. idem cum adire ad Deos, primitus fuisse, ostendit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Seoman Snowlock — is a fictional character in Tad Williams Memory, Sorrow, and Thorn series. He is variously known as Simon Mooncalf, Snowlock, and Seoman. His birth name, given to him by his mother, is Seoman, meaning waiting in Erkynlandish. Simon is the… …   Wikipedia

  • Das Geheimnis der Grossen Schwerter — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Das Geheimnis der Großen Schwerter — (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie (im deutschen Tetralogie), bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. gebunden 1991, Taschenbuch 1996), Der Abschiedsstein (1990, dt. gebunden 1993,… …   Deutsch Wikipedia

  • Der Abschiedsstein — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Der Drachenbeinthron — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Der Engelsturm — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Die Nornenkönigin — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Memory, Sorrow, and Thorn — Das Geheimnis der Großen Schwerter (engl. Originaltitel: Memory, Sorrow, and Thorn) ist Tad Williams’ epische Fantasytrilogie, bestehend aus Der Drachenbeinthron (1988, dt. 1991), Der Abschiedsstein (1990, dt. 1993) und dem in zwei Bände… …   Deutsch Wikipedia

  • Poppaea — Sabina (* ca. 30/32 n. Chr. in Pompeji; † Sommer 65 n. Chr. in Rom) war als zweite Frau Neros seit 62 n. Chr. römische Kaiserin. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft 2 Erste Ehe: Rufrius Crispinus …   Deutsch Wikipedia

  • Poppaea Sabina — (* ca. 30/32 n. Chr. in Pompeji; † Sommer 65 n. Chr. in Rom) war die zweite Frau des römischen Kaisers Nero. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft 2 Erste Ehe: Rufriu …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”